Wis 6

1Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis. 2Audite ergo reges, et intelligite, discite iudices finium terrae. 3Praebete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: 4quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur: 5quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. 6Horrende et cito apparebit vobis: quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet. 7Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. 8Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. 9Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 10Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. 11Qui enim custodierint iustitiam, iuste iudicabuntur, et qui didicerint iusta, invenient quid respondeant. 12Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam. 13Clara est, et quae numquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam. 14Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. 15Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet. 16Cogitare ergo de illa sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit. 17Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis. 18Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia. 19Cura ergo disciplinae, dilectio est: et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est: 20incorruptio autem facit esse proximum Deo. 21Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. 22Si ergo delectamini sedibus, et sceptris o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. 23diligite lumen sapientiae omnes qui praeestis populis. 24quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem: 25neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientiae. 26Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est. 27Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
Copyright information for VulgS